| [Pagina domestica (Theodisce)] [Latinitas viva] |
Pagina domestica a Petro Hemetsberger Latine composita
Cum mihi persuasum sit linguam Latinam maxime ea de causa mortuam putari, quod neminem
ea utentem nominare possumus, multum mea interest cum compluribus colloquentem ea uti.
Felicissime accidit, ut mense Iunio anni 1998 in interrete aliquis roganti, num esset
facultas lingua Latina colloquendi, responderet in IRC fororum grege DALNET facile talem
facultatem praeberi posse. Ea de causa saepe cum aliis, qui eadem mente qua ego sunt,
colloquor. Foro nomen est #latine,
quo hora constituta (quae est die dominica 20 h = hora
octava vespertina GMT / Temporis Universalis) aliquot homines conveniunt, qui Latine
colloqui velint. Ut accedas ad forum programma PJIRC adhibens, preme hic
Cum Conradi gregi, qui litteras inter se communicaverat, gravissimae difficultates technicae paratae essent, Umberto La Torraca auctore grex anno bis millesimo incipiente ad www.topica.com/lists/grex migravit. Postea vero ob appendices lingua Anglica scriptas, quae automatice litteris adiungebantur, grex ad GREX@MAN.TORUN.PL revertit. Qui particeps fieri vult, epistulam ad listserv@man.torun.pl scribito cum mandato SUBSCRIBE GREX
Pagina gregis a moderatore gregis confecta est.
Non facile est factu in tanta copia paginarum quibuslibet linguis scriptarum eas exquirere, quae Latine sint scripta. Tamen quaedam inventae sunt a me et ab hominibus linguae Latinae faventibus mihi allatae.
Paginae Latine scriptae sub hoc ligamine inveniuntur.
Recentissima mutatio textus die 2011-07-06
7073 adhuc hanc paginam visitaverunt.